- THARGELIA
- THARGELIAfestus dies apud Athenienses Apollini et Dianae sacer, a quo mensis Aprilis denominatus est. Gyraldus, l. de an. et mensibus. Suid. θαργήλια, ἑορτὴ Α᾿πόλλωνος καὶ Α᾿ρτέμιδος. Iuxta Etymologum ab omnibus Terrae fructibus nuncupatum est. Colebatur autem his sacris, uti Apollo i. e. Sol, ita Diana, i. e. Luna, terras illuminans, et calore suô generationem uterque promovens, qui ambo proin, inter alia, et agriculturae praeesse credebantur. Eandem ob causam Diana Ephesia, cum multis mammis fingebatur, tamquam uberibus suis nutriens genus hunanum. Unde B. Hieronym. Ep. ad Ephes. Erat Ephesi templum Dianae, et eiusdem in ipso Multimammia, i. e. multarum mammarum effigies, quâ cultores eius decepti, putabant eam omnium viventium nutricem. Et ante eum Min. Felix, Octaviô: Diana est alte succincta venatrix Ephesiaque mammis multis et uberibus multis exstructa. Etiam in antiquis numismatis DIANA POLYMAMMA reperias: quam Lunam esse ex Trebellio Pollione discimus, in Gallienis duob. c. 6. ubi pro Dianae Ephesiae templo (in veterib. libris Lunae Ephesiae legas. Exstat de Thargeliis lex Solin, Ο῞ταν ἦ πομπὴ τῷ Διονύσῳ ἐν Πειρα εῖ καὶ οἱ Κωμῳδοὶ καὶ οἱ Τραγῳδοὶ καὶ ἐπὶ Ληναίῳ πομπὴ καὶ οἱ Τραγὼδοὶ καὶ οἱ Κομῳδοὶ καὶ τοῖς ἐν ἄςει Διονυςίοις ἡ πομπὴ καὶ παῖδες καὶ ὁ Κῶμος καὶ οἱ Κωμῳδοὶ καὶ οἱ Τραγῳδοὶ καὶ Θαργηλίων τῇ πομπῇ καὶ τῷ ἀγῶνι, μήτε ἐξεῖναι μὴτε ἐνεχυράσαι, μήτε λα μβάνειν ἕτερον ἑτέρου, μηδὲ τῶ ὑπερνημέρων ἐν ταύταις ταῖς ἡμέραις κτλ.. Cum pompa Libero ducitur in Piraeeo, agunt Comaedi et Tragoedi; item Lenaea pompâ; et agentigus Tragoedis; item Lenaea pompâ; et agentigus Tragoedis atque Comaedis: Astycorum quoque Liberalium pompâ astante puerorum choro, dum fit Comus, aguntque Comaedi atque Tragoedi: Thargelitorum item pompâ ac certamine: neque pignus neque quiduquam alterius capito, neve poenam pro mora exigito ab eo, qui iudicatum non solverit etc. apud Demosthenem in Midiana. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 1. tit. 1. Celebrabantur illa Athenis die 6. Thargelionis, quâ peccatorum universi populi fiebat expiatio. Solebantenim Athenienses e publico nutrire hominem aliquem infimae plebis, quem dein; cum vel pestis, vel alia Deûm ira ingruere videretur, pro totius Civitatis peccatis sacrificarent. Scholiastes Aristophanis Equit. binos illorum sic ali consuevisse ait, qui δημόσιοι dicti: sed magis proprie vocabantur καθάρματα, item φαρμακοὶ, Idem Ranis. Quo forte respiciens Apostolus, inquit 1. Corinth. c. 4. v. 13. ὠς περικαθάρματα τȏυ κόσμου ἐγενήθημεν. Vide Franc. Rossaeum, Archaeol. Atticael. 2. c. 11. et Voss. de Idol. l. 2. c. 35. nec non supra ubi de Expiationis festo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.